TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unus pastor bonus, quia boni omnes in uno. Hic invenio omnes pastores bonos in uno pastore. Non enim vere pastores boni desunt, sed in uno sunt. Multi sunt, qui divisi sunt: hic unus praedicatur, quia unitas commendatur. Neque enim vere modo ideo tacentur pastores, et dicitur pastor, quia non invenit Dominus cui commendet oves suas; tunc autem ideo commendavit, quia Petrum invenit: imo vero et in ipso Petro unitatem commendavit. Multi erant Apostoli, et uni dicitur, Pasce oves meas. Absit ut desint modo boni pastores: absit a nobis ut desint, absit a misericordia ipsius, ut non eos gignat atque constituat. Utique si sunt bonae oves, sunt et boni pastores: nam de bonis ovibus fiunt boni pastores. Sed omnes boni pastores in uno sunt, unum sunt. Illi pascunt, Christus pascit. Non enim vocem suam dicunt amici sponsi, sed gaudio gaudent propter vocem sponsi. Idem ergo ipse pascit, cum ipsi pascunt: et dicit, Ego pasco; quia in illis vox ipsius, in illis charitas ipsius. Nam et ipsum Petrum, cui commendabat oves suas quasi alter alteri, unum secum facere volebat, ut sic ei oves commendaret; ut esset ille caput, ille figuram corporis portaret, id est, Ecclesiae, et tanquam sponsus et sponsa essent duo in carne una. Proinde ut oves commendaret, quid ei prius dicit, ne illi tanquam alteri commendaret? Petre, amas me? Et respondit: Amo. Et iterum: Amas me? Et respondit: Amo. Et tertio: Amas me? Et respondit: Amo. Confirmat charitatem, ut consolidet unitatem. Ipse ergo pascit unus in his, et hi in uno; et tacetur de pastoribus: sed non tacetur. Gloriantur pastores: sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Hoc est Christo pascere, hoc est in Christo pascere, et cum Christo pascere, praeter Christum sibi non pascere. Neque vero inopia pastorum, tanquam ista futura mala tempora Propheta praedicaret, dixit, Ego pascam oves meas, non habeo cui commendem. Etiam cum ipse Petrus erat, et cum adhuc ipsi Apostoli erant in hac carne, et in hac vita, tunc ait ille unus, in quo uno omnes unum: Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 55Ibid. 16 . Sint ergo omnes in pastore uno, et dicant vocem pastoris unam, quam audiant oves, et sequantur pastorem suum, et non illum, aut illum, sed unum: et omnes in illo unam vocem dicant, diversas voces non habeant. Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata 56I Cor. X, 10 . Hanc vocem eliquatam ab omni schismate, purgatam ab omni haeresi, audiant oves, et sequantur pastorem suum dicentem, Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me.

Notes

  1. 55. Ibid. 16
  2. 56. I Cor. X, 10