TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Prospiciens agrum mercata est. Ubi mercata est, habet ibi agrum. Ubi agrum? Ubi mercata est? Ubi posuit et thesaurum suum, ut fieret ei, Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum 24Matth. VI, 21 . Prospiciens agrum mercata est. Unde mercata est? Ne forte tu desperes, et suspires, et nihil agas, ager iste segnem amatorem non amat. Ibi certe cum ad eum veneris, forsitan requiesces, nec opus erit ut labores. Non enim est talis ager ille, qualis iste, ubi Adam in sudore vultus sui comedit panem suum 25Gen. III, 19. Modo tamen ut ad illius agri speciem pervenias, compara tibi unde compares agrum ibi. Quid? Collige pretium. Hoc enim agit haec mulier. Videte si tacitum est. Cum dictum est, Prospiciens agrum mercata est: tanquam diceres, Unde mercata est?

Notes

  1. 24. Matth. VI, 21
  2. 25. Gen. III, 19