Turba prohibens clamare. Cum ista facere coeperit, omnes sui cognati, affines, amici commoventur. Qui diligunt saeculum, contradicunt. Quid insanis? Nimius es: numquid alii non sunt christiani? Ista stultitia est, ista dementia est. Et caetera talia turba clamat, ne caeci clament. Turba clamantes corripiebat: sed eorum clamores non vincebat. Intelligant quid faciant, qui volunt sanari. Et nunc Jesus transit: qui juxta viam sunt, clament. Hi sunt enim qui labiis honorant, cor autem eorum longe est a Deo 28Isai. XXIX, 13. Ipsi sunt juxta viam, quibus praecipit Dominus obtritis corde. Nam cum recitantur ea quae fecit Dominus transeuntia, semper nobis exhibetur transiens Jesus. Quia usque in finem saeculi non desunt caeci sedentes ad viam. Opus ergo est ut clament illi juxta viam sedentes. Turba quae cum Domino erat, compescebat clamorem quaerentium sanitatem. Fratres, videtis quid dicam? Nescio enim quomodo dicam: sed plus nescio quomodo taceam. Hoc dico, et aperte dico. Timeo enim Jesum transeuntem et manentem: et ideo tacere non possum. Bonos Christianos, vere studiosos, volentes facere praecepta Dei, quae in Evangelio scripta sunt, Christiani mali et tepidi prohibent. Turba ipsa quae cum Domino est, prohibet clamantes; id est, prohibet bene operantes, ne perseverando sanentur. Clament illi, non deficiant, neque ducantur quasi auctoritate turbarum; nec eos qui priores christiani facti sunt, male viventes, et bonis operibus invidentes imitentur. Non dicant: Quomodo isti vivunt tam multi, sic vivamus. Quare non potius quomodo dicit Evangelium? Quare vis vivere secundum increpationem turbae prohibentis, et non secundum vestigia Domini transeuntis? Insultabunt, vituperabunt, revocabunt: tu clama quo usque pervenias ad aures Jesu. Nam qui perseveraverint in faciendo talia qualia praecepit Christus, et non attenderint turbas prohibentes, neque magnipenderint quod Christum videntur sequi, id est, quod christiani appellantur; sed plus amaverint lucem quam Christus est redditurus, quam timuerint strepitum prohibentium: nullo modo separabuntur, et stabit Jesus, et sanabit eos.