Ovis infirma, unde confortanda. Jam audistis quid diligant, audite quid negligant. Quod infirmum est, non confortastis; et quod male habuit, non corroborastis; et quod contribulatum est, id est, confractum, non colligastis; et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confecistis, id est, interfecistis et occidistis. Infirmum quippe animum gerit ovis, quando tentationes sibi futuras non credit. Pastor negligens, quando sic credit talis infirmus, non illi dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et prepara animam tuam ad tentationem 19Eccli. II, 1 . Qui enim hoc loquitur, confortat infirmum, et ex infirmo facit firmum, ut non ille cum crediderit, prospera hujus saeculi speret. Si autem doctus fuerit sperare prospera hujus saeculi, ipsa prosperitate corrumpitur: supervenientibus enim adversitatibus sauciatur, aut fortassis exstinguitur. Non ergo eum aedificat super petram qui sic aedificat, sed super arenam. Petra autem erat Christus 20I Cor. X, 4. Christi passiones imitandae sunt, non a christiano deliciae conquirendae. Confortatur infirmus, cum ei dicitur: Spera quidem tentationes hujus saeculi, sed ab omnibus eruet te Dominus, si ab illo non recesserit retro cor tuum. Nam ad confortandum cor tuum venit ille pati, venit ille mori, venit sputis illiniri, venit spinis coronari, venit opprobria audire, venit postremo ligno configi: omnia haec ille pro te; tu nihil pro illo, sed pro te.