TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Herodis terror. Timuit enim eum rex Herodes, eisdem sibi Magis nuntiantibus, cum adhuc quaererent parvulum, quem cognoverant coelo teste jam natum. Quid erit tribunal judicantis, quando superbos reges cunae terrebant infantis? Quando consultius nunc reges, non sicut Herodes, interficere quaerunt; sed sicut Magi potius, adorare delectantur, jam praesertim eum qui et ipsam mortem quam cupiebat inimicus inferre, etiam pro ipsis inimicis ab inimicis sustinuit, eamque in suo corpore occisus occidit. Pie timeant nunc reges ad Patris dexteram jam sedentem, quem rex ille impius timuit adhuc matris ubera lambentem. Audiant quod scriptum est: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram: servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 3Psal. II, 10 et 11 . Ille enim rex, ultor impiorum regum, et rector piorum, non ita natus est, ut reges nascuntur in saeculo; quia et ille natus est, cujus regnum non est de hoc saeculo. Nobilitas fuit nascentis, in virginitate parientis; et nobilitas parientis, in divinitate nascentis. Denique cum tam multi jam nati atque defuncti essent reges Judaeorum, nunquam quemquam eorum adorandum Magi quaesierunt: quia nec quemquam eorum coelo loquente didicerunt.

Notes

  1. 3. Psal. II, 10 et 11