Timor utilis. Sancti Evangelii capitulum, quod modo cum legeretur audivimus, valde nos terruit, si fidem habemus: eos autem non terruit, qui fidem non habent. Et quia non terret eos, volunt esse perverse securi, nescientes distribuere et distinguere tempora timoris et securitatis. Timeat ergo qui ducit modo vitam cum fine, quo possit in illa vita habere securitatem sine fine. Ergo timuimus. Quis enim non timeat loquentem Veritatem et dicentem, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis? Linguam autem nullus hominum domare potest. Et homo domat feram, non domat linguam: domat leonem, et non refrenat sermonem: domat ipse, et non domat se ipsum: domat quod timebat; et ut se domet, non timet quod timere debebat. Sed quid fit? Sententia vera, et ista processit de oraculo veritatis: Linguam autem nullus hominum domare potest 1Jacobi III, 7, 8 .