TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Praedestinatis nemo nocere valet. Apostolum beatum audivimus exhortantem et confirmantem nos, cum diceret nobis: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Pro quibus autem sit Deus, superius ostendit, ubi ait: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus pro nobis, ut praedestinaret nos; Deus pro nobis, ut vocaret nos; Deus pro nobis, ut justificaret nos; Deus pro nobis, ut glorificaret nos. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinavit, antequam essemus; vocavit, cum aversi essemus; justificavit, cum peccatores essemus; glorificavit, cum mortales essemus. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinatis a Deo, vocatis, justificatis, glorificatis, qui vult adversari, paret se, si potest bellare adversus Deum. Ubi enim audivimus, Si Deus pro nobis, quis contra nos? nisi qui Deum vincit, non laedit nos. Et quis est qui vincit Omnipotentem? Quicumque reluctari voluerit, sibi nocet. Hoc est, quod et Paulo adhuc Saulo de coelo Christus clamavit: Non tibi expedit contra stimulum calcitrare 1Act. IX, 5 . Saeviat, saeviat quantum potest; qui calces adversus stimulum mittit, nonne in se ipsum saevit?

Notes

  1. 1. Act. IX, 5