Contra Deum in adversis non murmurandum. Impiorum felicitas magna ira Dei. Saltem illum locum tene, noli murmurare, noli blasphemare. Lauda magis Dominum tuum, quia corripit te: lauda quia emendat te, ut consoletur te. Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit 13Hebr. XII, 6 . Tu delicatus filius dominicus, et recipi vis, et flagellari non vis: ut tu fluas, ille mentiatur. Debuit ergo Apostolorum Memoria, per quam tibi praeparatur coelum, servare tibi in terra theatra insanorum? Plane verum est: ideo mortuus est Petrus, et Romae positus, ut lapides de theatro non caderent? Excutit Deus delicias puerorum de manibus indisciplinatorum. Fratres, peccata minuamus et murmura. Hostes simus iniquitatibus nostris, murmuri nostro: nobis irascamur, non Deo. Irascimini, prorsus irascimini: sed ad quos usus? Et nolite peccare 14Psal. IV, 5 . Ad hoc irascimini, ne peccetis. Etenim omnis homo, quem poenitet, sibi irascitur: poenitentiae iram exercet in se. Vis ergo ut tibi parcat Deus? Tu tibi noli parcere. Quia si tu tibi parcis, ille tibi non parcet: quia si et ille tibi parcat, peris. Ne scis quod optas, miser; peris. Sicut enim scriptum est, Flagellat omnem filium, quem recipit: sic etiam illud time, Irritavit Dominum peccator. Unde scis? quasi diceretur illi, Unde scis quia irritavit Dominum peccator? Vidit felicem peccatorem, quotidie mala facientem, et nihil mali patientem, et in Spiritu sancto horruit, et doluit, et dixit, Irritavit Dominum peccator. Peccator iste qui facit tanta mala, et nihil mali patitur, irritavit Dominum. Provocat Dominum: pro magnitudine irae suae non exquiret 15Psal. IX, 4 . Ideo non exquiret, quia multum irascitur. Qui tollit correptionem, parat damnationem. Non exquiret: nam si exquireret, flagellaret; et fortasse emendaret. Modo autem multum irascitur: felicibus iniquis multum irascitur, cum non flagellantur. Nolite zelare illos, nolite velle esse sicut illi infeliciter felices. Melius est ad tempus flagellari, quam in aeternum damnari.