Dei dona sunt merita nostra. Vincimus per eum qui dilexit nos. Cui autem reddet coronam debitam, o Paule parve, magne, cui reddet? Utique meritis tuis. Bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem servasti: reddet coronam debitam his meritis tuis. Sed ut reddatur tibi corona tua, Dei dona sunt merita tua. Ecce bonum agonem certasti, cursum consummasti. Vidisti enim aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captivum te ducentem in lege peccati, quae est in membris tuis: unde tibi vincere, nisi ex hoc quod sequitur? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum 9Rom. VII, 23-25 . Ecce unde pugnasti, ecce unde laborasti, ecce unde non defecisti, ecce unde vicisti. Videte pugnantem: « Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an persecutio? an nuditas? an gladius? Sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves occisionis. » Ecce infirmitas, labor, miseria, pericula, tentationes. Unde victoria certantium? Audi quod sequitur: Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos 10Id. VIII, 35-37 . Cursum consummasti: quo ducente, quo regente, quo juvante? Quid hic dicis? Cursum, inquit, consummavi; sed neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 11Id. IX, 16 . Fidem servasti, verum est. Primo quam fidem? quam tibi ipse dedisti? Falsum est quod dixisti, Sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei 12Id. XII, 3 ? Nonne tu alloqueris quosdam concertatores tuos, et in hujus vitae stadio tecum laborantes atque currentes, quibus dicis, Vobis enim donatum est pro Christo? Quid donatum est? Non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo 13Philipp. I, 29 . Ecce utrumque donatum est, et credere, et pati pro Christo.
Sermones
Notes
- 9. Rom. VII, 23-25
- 10. Id. VIII, 35-37
- 11. Id. IX, 16
- 12. Id. XII, 3
- 13. Philipp. I, 29