Symbolum prius, tum Oratio tradenda. Ordo est aedificationis vestrae, ut discatis prius quid credatis, et postea quid petatis. Sic enim dicit Apostolus, Erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Hoc testimonium beatus Paulus posuit de propheta: quia praedicta sunt per prophetam ista tempora, quando omnes invocaturi erant Deum: Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et adjunxit: Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient, sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur (Joel. II, 32; Rom. X, 13-15) ? Missi sunt ergo praedicatores, praedicaverunt Christum. Illis praedicantibus populi audierunt, audiendo crediderunt, credendo invocaverunt. Quia ergo rectissime et verissime dictum est, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? ideo prius didicistis quod crederetis: hodie didicistis cum invocare, in quem credidistis.