TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ardua quaestio ex Domini verbis nata. Oritur quaestio profecto solvenda, quae attentionem vestrae Charitatis desiderat, ne forte sufficere non possimus verbis ad totam ejus obscuritatem removendam et dilucidandam pro angustia temporis; maxime cum caro ista aestibus fatigata, jam recreari desideret, et debitum suum poscens, animae aviditatem impediens ostendat quod dictum est: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. 3Matth. XXVI, 41 . Metuendum est, et valde metuendum, ne in his verbis Domini non bene intelligentibus his qui concupiscentiis suis carnalibus favent, et ab eis in libertatem educi pigrescunt, subrepat illa sententia, quae praedicantibus etiam Apostolis nata est in linguis maledicorum, unde dicit apostolus Paulus: Et sicut quidam dicunt nos dicere, Faciamus mala, ut veniant bona 4Rom. III, 8 . Dicit enim aliquis: Si cui modicum dimittitur, modicum diligit; cui autem plus dimittitur, plus diligit: expedit plus diligere, quam minus diligere; oportet ut multum peccemus, et multum debeamus, quod nobis dimitti cupiamus, ut dimissorem magnorum debitorum amplius diligamus. Peccatrix enim illa mulier quanto plus debebat, tanto dimissorem debitorum suorum amplius diligebat, Domino ipso dicente, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quare autem dilexit multum, nisi quia debebat multum? Denique addidit et adjunxit, Cui autem modicum dimittitur, modicum diligit. Nonne expedit, inquit, ut multum mihi dimittatur, quam minus, unde amplius diligam Dominum meum? Videtis certe profunditatem quaestionis: scio, videtis. Videtis angustias temporis, et hoc videtis et sentitis.

Notes

  1. 3. Matth. XXVI, 41
  2. 4. Rom. III, 8