Mala hominis duo, error et infirmitas. Modo mala hominum quae? Error et infirmitas. Aut nescis quid agas, et errando laberis; aut scis quid agi debeat, et infirmitate superaris. Ergo omne malum hominis error et infirmitas. Contra errorem clama, Dominus illuminatio mea. Contra infirmitatem adde, Et salus mea 7Psal. XXVI, 1 . Crede, bonus esto: tu es malus, tu eris bonus. Noli dividere. Natura in te sananda est, non separanda. Vis nosse quid es? Tenebrae. Quare tenebrae? Homo qui dicis, Corrumpitur Deus, aliquid his tenebris potest esse profundius? Crede, agnosce Christum in carne venisse, accepisse quod non erat, non amisisse quod erat; hominem in se mutasse, non in hominem fuisse mutatum. Agnosce, et tu ipse ex malo eris bonus, ex tenebris eris lux. An mentior, et non est unde convincam? Apostolum accipis, si te non fingis accipere; Apostolum legis, et deciperis, et decipis. Unde deciperis? Errando malo tuo te ipso. Si autem credideris, erroremque discusseris, audies ab Apostolo, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux. Sed addidit, lux, sed ubi? In Domino 8Ephes. V, 8 . Ergo tenebrae in te, lux in Domino. Quia non tibi potes lucere, accedendo illuminaris, recedendo tenebraris: quia non tibi lumen tu ipse es, aliunde illuminaris. Accedite ad eum, et illuminamini 9Psal. XXXIII, 6 .