Sanitas duobus fratribus non impetrata Anconae, ut iis Hippone concederetur. Memoria Stephani qua occasione apud Anconam ante corporis ejus detectionem exstructa. Nos autem, fratres, satagamus Domino Deo nostro gratias referre pro illo qui sanatus est; et pro illa quae adhuc tenetur, preces fundamus. Benedicamus Deum, quia dignos nos habuit, ut hoc videremus. Quid enim sumus, quia ego apparui istis nesciens? Illi enim me videbant, et ego nesciebam: et admonebantur ut ad istam civitatem venirent. Quis sum ego? Homo sum unus de multis, non de magnis. Et vere, ut audiat Charitas vestra, multum miror, et gaudeo nobis esse concessum: quoniam iste homo nec Anconae curari potuit; imo potuit, sed propter nos factum non est, quia facillime fieri potuit. Sciunt enim multi quanta miracula per beatissimum martyrem Stephanum in ista civitate fiant. Et audite quod miremini: memoria ejus antiqua ibi erat, et ipsa est ibi. Sed fortasse dicis: Corpus ejus nondum apparuerat, memoria ibi unde erat? Latet quidem causa: sed quid ad nos fama pertulerit, non tacebo Charitati vestrae. Quando lapidabatur sanctus Stephanus, aliqui etiam innocentes, et maxime de iis qui jam in Christum crediderant, circumstabant: dicitur lapis venisse in cubitum, et excussus inde venisse ante quemdam religiosum. Tulit illum, et servavit. Homo erat de navigantibus, sors navigationis attulit illum ad littus Anconae, et revelatum est illi ibi debere reponi lapidem illum. Ille obedivit revelationi, et fecit quod jussum est: ex illo coepit esse ibi memoria sancti Stephani, et rumor erat quia brachium sancti Stephani ibi est, nescientibus hominibus quid contigisset. Verum autem intelligitur propterea ibi fuisse revelatum, ut ibi poneret lapidem qui de cubito Martyris excussus est, quia graece cubitum ἀγκών dicitur. Sed qui sciunt quae ibi miracula fiant, ipsi nos doceant. Non ibi coeperunt fieri ista miracula, nisi posteaquam corpus sancti Stephani apparuit. Ecce ibi non est curatus iste juvenis, ut nostris oculis servaretur.