TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In quibus licet Christum sequi, praeter martyrium. Humilitas ipsius sectanda. Vindicta exemplo Christi, non expetenda. Praesentia contemnenda. Intelligamus ergo praeter effusionem cruoris, praeter periculum passionis, quomodo Christum debeat sequi Christianus. Apostolus dicit, loquens de Domino Christo: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quanta majestas! Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Quanta humilitas! Humiliavit se Christus: habes, christiane, quod teneas. Christus factus est obediens: quid superbis? Quousque factus est obediens Christus? Usque ad incarnationem Verbi, usque ad participationem mortalitatis humanae, usque ad trinam diaboli tentationem, usque ad irrisionem populi Judaeorum, usque ad sputa et vincula, usque ad alapas et flagella; si parum est, usque ad mortem; et si adhuc aliquid etiam de genere mortis addendum, mortem autem crucis 5Philipp. II, 6-8 . Habemus tale humilitatis exemplum, superbiae medicamentum.

Notes

  1. 5. Philipp. II, 6-8