Idem de Christi resurrectione probatur. Videamus Filium quidem, non Patrem, resurgentem, sed resurrectionem Filii et Patrem et Filium facientem. Operetur Pater resurrectionem Filii. Propter hoc enim exaltavit eum, et donavit ei nomen quod est super omne nomen 15Philipp. II, 9 . Resuscitavit ergo Pater Filium, exaltando eum et excitando eum a mortuis. Numquid et Filius resuscitavit semetipsum? Resuscitavit plane. In figura sui corporis de templo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud 16Joan. II, 19 . Postremo sicut ad passionem pertinet animam ponere, sic ad resurrectionem animam iterum sumere: videamus si Filius quidem animam suam posuit, et ei animam suam Pater reddidit, non ipse sibi. Pater enim quia reddidit, manifestum est. Inde enim Psalmus dicit, Et resuscita me, et reddam illis 17Psal. XL, 11 . Sed quia et Filius animam suam sibi reddidit, quid a nobis exspectatis? Ipse dicat: Potestatem habeo ponendi animam meam. Nondum dixi quod promisi. Ponendi dixi: sed jam clamatis, quia praevolatis. Eruditi quippe in schola magistri coelestis, tanquam lectiones intente audientes, pie reddentes, quid sequatur non ignoratis. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam 18Joan. X, 18 .