TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mariae modestia et humilitas imitanda feminis. Maria virgo et mulier dicta. Symbolum fidei. Primo non est praetermittenda, fratres, maxime propter disciplinam feminarum, sororum nostrarum, tam sancta modestia virginis Mariae. Christum pepererat, angelus ad eam venerat, et dixerat ei, Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur 21Luc. I, 31, 32 . Meruerat parere Filium Altissimi, et erat humillima: nec se marito, nec in ordine nominis praeferebat, ut diceret, Ego et pater tuus; sed, Pater tuus, inquit, et ego. Non attendit sui uteri dignitatem: sed attendit ordinem conjugalem. Non enim humilis Christus matrem suam superbire docuisset. Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Pater tuus, inquit, et ego: quia caput mulieris vir 22Ephes. V, 23. Quanto minus debent superbire caeterae feminae? Nam et ipsa Maria mulier dicta est, non corrupta virginitate, sed appellatione propria gentis suae. Dixit enim de Domino Jesu Christo et Apostolus, Factum ex muliere 23Galat. IV, 4 : non tamen interrupit ordinem et textum fidei nostrae, qua confitemur natum de Spiritu sancto, et virgine Maria. Illa enim virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit. Sed mulieres omnes feminas illi appellaverunt, proprietate linguae hebraeae. Audi evidentissimum exemplum. Prima femina, quam fecit Deus sumptam de latere viri, antequam cum viro concumberet, quod posteaquam de paradiso exierunt scribitur factum, tamen mulier jam vocabatur, dicente Scriptura, Formavit eam in mulierem 24Gen. II, 22 .

Notes

  1. 21. Luc. I, 31, 32
  2. 22. Ephes. V, 23
  3. 23. Galat. IV, 4
  4. 24. Gen. II, 22