TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pro sarcinis cupiditatis, suscipiendae sarcinae charitatis. Quam multi has sarcinas portant? Quanti mihi modo contra ipsas sarcinas loquenti sub ipsis positi exclamant? Cum sarcinis intrarunt, cum sarcinis exeunt: avari ingressi sunt, avari discedunt. Ego loquendo contra istas sarcinas laboravi. Si clamatis, ponite quod portatis. Postremo me nolite audire; Imperatorem vestrum audite clamantem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Non enim venitis, nisi laborare desinatis. Vultis ad me currere, sed cum gravibus sarcinis non potestis. Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Do veniam praeteritorum peccatorum, tollam quod premebat oculos vestros, sanabo quod nocuit humeris vestris. Tollam quidem sarcinas, sed inanes a sarcinis non dimittam: tollam sarcinas malas, et imponam bonas. Cum enim dixisset, Et ego vos reficiam; adjunxit, Tollite jugum meum super vos. Male te subjugaverat cupiditas, salubriter te subjuget charitas.