Diaconi officium, ministrare sanguinem Christi. Coenae Dominicae mysterium, ut cujus sanguinem sumimus, pro ipso animam ponamus. Beati Laurentii triumphalem diem, quo calcavit mundum frementem, sprevit blandientem, et in utroque vicit diabolum persequentem, hodiernum nobis Ecclesia Romana commendat. Quam gloriosa enim, et quanta virtutum multitudine, quasi florum varietate, distincta Laurentii martyris sit corona, universa testis est Roma. In ipsa enim Ecclesia, sicut soletis audire, diaconi gerebat officium. Ibi sacrum Christi sanguinem ministravit: ibi pro Christi nomine suum sanguinem fudit. Ad mensam potentis prudenter accesserat. Ad illam mensam, de qua nobis modo Salomonis proverbia loquebantur, ubi scriptum est: Si sederis coenare ad mensam potentis, cognoscens intellige quae apponuntur tibi; et sic extende manum tuam, sciens quoniam similia te oportet praeparare 1Prov. XXIII, 1, 2 . Hujus coenae mysterium beatus apostolus Joannes evidenter exposuit, dicens: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere 2I Joan. III, 16 . Intellexit hoc, fratres, sanctus Laurentius; intellexit, ac fecit: et prorsus qualia sumpsit in illa mensa, talia praeparavit. Amavit Christum in vita sua, imitatus est eum in morte sua.