TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Praemium manentis in verbo Christi. Liberari duobus modis dicitur. Jam ergo si propositum est quid facere debeamus, quid accepturi sumus videamus. Indixit enim opus, et promisit mercedem. Quod est opus? Si manseritis in verbo meo. Breve opus; verbo breve, magnum opere: Si manseritis. Quid est, Si manseritis? Si in petra aedificaveritis. O quam magnum est hoc, fratres, super petram aedificare, quam magnum est! Venerunt flumina, flaverunt venti, descendit pluvia, et impegerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram 1Matth. VII, 24, 25 . Quid est ergo in verbo Dei manere, nisi nullis tentationibus cedere? Praemium quod est? Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Compatimini nobis, quia vocem meam sentitis obtusam: adjuvate me tranquillitate. O praemium! Cognoscetis veritatem. Forte aliquis diceret: Et quid mihi prodest, cognoscere veritatem? Et veritas liberabit vos. Si non delectat veritas, delectet libertas. In consuetudine latinae linguae liberari duobus modis dicitur: et maxime in eo consuevimus audire hoc verbum, ut quicumque liberatur, intelligatur periculum evadere, molestiis carere. Liberari autem proprie dicitur liberum fieri: quomodo salvari, salvum fieri; sanari, sanum fieri; sic liberari, liberum fieri. Ideo dixi, Si non delectat veritas, delectet libertas. Hoc in graeca lingua evidentius sonat, nec potest aliter intelligi. Et ut noveritis quia aliter intelligi non potest; loquente Domino, responderunt Judaei, Nos nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Veritas liberabit vos? Id est, Veritas liberos vos faciet, quomodo dicis nobis, qui nemini unquam servivimus? Quos vides, inquiunt, non habere servitutis necessitatem, quomodo polliceris eis libertatem?

Notes

  1. 1. Matth. VII, 24, 25