TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quanto ardore quaerenda pax et vita aeterna. --Proinde, fratres, concupiscite vitam, et diligite videre dies bonos ubi nulla nox erit: vitam in qua dies malus non timeatur; dies bonos, in quibus nunquam vita finiatur. Sed si hanc mercedem diligitis, cavete ne opus, cujus ea merces est, recusetis. Illam enim pacem quaerendo sequimini: quaerite autem manibus vestris nocte coram Deo, et non decipiemini 5Psal. LXXVI, 3. Quid est enim manibus vestris, nisi operibus vestris? Quid est nocte, nisi in tribulatione? Quid est coram Deo, nisi conscientiae puritate? Sic vivendo et hoc amando, habebitis Deum in contemplatione, et in illo vitam sine defectione; dies bonos sine contenebratione, pacem sine dissensione.

Notes

  1. 5. Psal. LXXVI, 3