Contra scandala quomodo munimur. Divinae lectiones, quas modo, cum recitarentur, audivimus, admonent nos adversus scandala, quae futura praedicta sunt, robur percipere virtutum, pectus munire christianum, et hoc a misericordia Domini. Quid est enim homo, ait, nisi quod memor es ejus 1Psal. VIII, 5 ? Vae mundo ab scandalis, Dominus dicit, Veritas dicit: terret et monet, non vult esse nos incautos; nam non fecit utique desperatos. Contra hoc Vae, id est contra hoc malum metuendum, tremendum, cavendum, consolatur nos, et hortatur, et instruit illo loco Scriptura, ubi dicitur: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum 2Psal. CXVIII, 165 . Ostendit hostem cavendum, sed non cessavit ostendere murum munitum. Cogitabas tu audiens, Vae mundo ab scandalis, quo ires extra mundum, ne scandala patereris. Ergo propter cavenda scandala, quo ibis extra mundum, nisi fugias ad eum qui fecit mundum? Quomodo autem ad eum qui fecit mundum, confugere poterimus, nisi legem ejus, quae ubique praedicatur, audiamus? Parum est audiamus, nisi diligamus. Securum te enim faciens Scriptura divina contra scandala non ait, Pax multa audientibus legem tuam. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum. Sed quia factores legis justificabuntur 3Rom. II, 13, et fides per dilectionem operatur 4Galat. V, 6: Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum. Concinit huic sententiae etiam quod audiendo et respondendo cantavimus: Mites autem haereditate possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis 5Psal. XXXVI, 11 . Quia, Pax multa diligentibus legem tuam. Ipsi enim mites, qui diligunt legem Dei. Beatus enim vir, quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum; ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea 6Psal. XCIII, 12, 13 . Quam diversae videntur Scripturae voces, et in unam sententiam sic confluunt atque concurrunt, ut quidquid audire potueris de fonte illo uberrimo, acquiescas et tu, concordes veritati amicus, pace plenus, charitate fervidus, contra scandala munitus.
Sermones
Notes
- 1. Psal. VIII, 5
- 2. Psal. CXVIII, 165
- 3. Rom. II, 13
- 4. Galat. V, 6
- 5. Psal. XXXVI, 11
- 6. Psal. XCIII, 12, 13