Fides intellectum praecedere debet. Arcana et secreta regni Dei prius quaerunt credentes, quo faciant intelligentes. Fides enim gradus est intelligendi: intellectus autem meritum fidei. Aperte hoc propheta dicit omnibus praepropere et praepostere intelligentiam requirentibus, et fidem negligentibus. Ait enim: Nisi credideritis, non intelligetis 1Isai. VII, 9, sec. LXX . Habet ergo et fides ipsa quoddam lumen suum in Scripturis, in Prophetia, in Evangelio, in apostolicis lectionibus. Omnia enim ista quae nobis ad tempus recitantur, lucernae sunt in obscuro loco, ut nutriamur ad diem. Dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 2II Petr. I, 19 .