TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Altera poenitentia, quae omnium est, ac quotidiana. Medicina et pactum in dominica oratione de remittendis debitis. Ignoscendum fratri. Itaque admonemur jam de altera loqui poenitentia. Triplicem quippe ejus considerationem in sancta Scriptura esse proposui. Illa prima competentium est et ad Baptismum venire sitientium: hanc de Scripturis sanctis ostendi. Est alia quippe quotidiana. Et ubi illam ostendimus poenitentiam quotidianam? Non habeo ubi melius ostendam, quam in oratione quotidiana, ubi Dominus orare nos docuit, quid ad Patrem dicamus ostendit, et in his verbis posuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 27Matth. VI, 12 . Quae debita, fratres? Quandoquidem debita hic intelligi non possunt nisi peccata; quae debita dimisit in Baptismo, iterum ut dimittat oramus? Certe mortuus est omnis Aegyptius qui sequebatur. Si nihil de sequentibus hostibus residuum factum est, quid oramus ut dimittatur, nisi propter manus deficientes contra Amalech? Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Constituit medicinam, firmavit pactum. Hic preces dictat, ibi precanti respondet: novit quo jure res agatur in coelo, quomodo impetrari possint desiderata. Dimitti vis? dimitte, ait. Quid enim habes quod Deo praestes, a quo vis ut praestetur tibi? Numquid jam Christus salvator in terra ambulat? Numquid suscipit illum modo in domum gaudens Zacchaeus 28Luc. XIX, 6? Numquid ei hospitium et epulas praeparat Martha 29Id. X, 40? Nihil horum indiget, ad dexteram Patris sedet. Sed quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 30Matth. XXV, 40 . Haec est extensio manuum, sub qua defecit Amalech. Et erogas quidem pauperi, quando aliquid das esurienti: forte id quod dederis minus habebis, sed in domo, non in coelo. Sed hic quoque in terra, quo jubente praestitisti, ipse supplet quod dedisti. De hac re cum loqueretur Apostolus, ait: Qui administrat semen seminanti, et panem in escam subministrabit 31II Cor. IX, 10 . Operarius enim Dei es, quando das egenti: seminas hieme, quod metas aestate. Quid ergo metuis, infidelis, ne in hac magna domo tantus paterfamilias non pascat operarium suum? Erit et ibi, sed quod sufficiat tibi. Dabit Deus necessitati totum, non cupiditati. Operare ergo intrepidus, extende manus, deficiat Amalech. Sed hinc, ut dixi, aliquid in domo tua cum dederis, vel minus vides quod ibi videbas: non ibi vides cum dederis, donec iterum det Deus. Dic mihi, cum ignoscis de corde, quid perdis? Cum ignoscis ei qui peccat in te, quid minus habebis in corde tuo? Inde enim dimittis, sed nihil amittis. Imo vero unda quaedam charitatis ibat in corde tuo, et tanquam de vena interiore manabat: tenes odium contra fratrem, obturasti fontem. Non solum ergo nihil perdis, cum ignoscis; sed abundantius irrigaris. Charitas non angustatur. Ponis ibi lapidem offensionis, et tu tibi facis angustias. Vindicabo me, ulciscar me, ego illi ostendam, ego faciam: aestuas, laboras, cui licet ignoscendo esse securum, securum vivere, securum orare. Nam ecce quid acturus es? Oraturus es. Quid dicam quando? Hodie oraturus es. An non es oraturus? Ira et odio impletus, vindictam minaris: non dimittis ex corde. Ecce oras, ecce venit orandi hora, incipis verba illa vel audire vel dicere. Dictis et auditis superioribus, venturus es ad hunc versum. Aut si non venturus, quo iturus? Ne ignoscas inimico, deviabis a Christo? Plane si in oratione deviabis, ut nolis dicere, Dimitte nobis debita nostra; quia non potes dicere, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; ne tibi cito respondeatur, Sic dimitto quomodo et tu dimittis: ergo quia hoc non potes dicere, et non vis dimittere, deviabis ab hoc versu, et praetermittes, et dices quod sequitur, Ne nos patiaris induci in tentationem: ibi te capiet creditor tuus, cujus quasi faciem devitabas. Quomodo quisque in vico cum occurrerit ei cui aliquid debet, si ad manum est diverticulum, dimittit quo ibat; et it per aliam partem, ne faciem videat creditoris. Hoc tu in isto versu te fecisse arbitratus es: devitasti dicere, Dimitte, sicut ego dimitto; ne sic dimitteret, id est non dimitteret, quia non dimittis; et noluisti dicere, devitans faciem creditoris. Quem devitas? quis devitas? Quo ibis, ubi tu esse possis et ille non esse? Dicturus es, Quo abibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Quantum potest a Christo debitor fugere, quam ut eat in infernum? Adest iste creditor et ibi. Quid facturus es, nisi quod sequitur? Si assumpsero pennas meas in directum, et volavero in extrema maris 32Psal. CXXXVIII, 7-9 : id est, spe mea finem saeculi meditabor, in praeceptis tuis vivam, duabus alis charitatis attollar. Imple ergo duas alas charitatis. Dilige proximum sicut te ipsum; et non teneas odium, unde fugias creditorem.

Notes

  1. 27. Matth. VI, 12
  2. 28. Luc. XIX, 6
  3. 29. Id. X, 40
  4. 30. Matth. XXV, 40
  5. 31. II Cor. IX, 10
  6. 32. Psal. CXXXVIII, 7-9