TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Transitus per eremum figura peregrinationis nostrae in hac vita, in qua adversantes superamus auxilio Christi.--Exhortatus es in virtute tua, id est, in Christo tuo. Quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 15I Cor. I, 25. Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei 16II Cor. XIII. 4. Exhortatus es in virtute tua, et in refectione sancta tua. In eo quippe quod carnis mortalitas in illo refecta est per resurrectionem, et in illo jam corruptibile hoc induit incorruptionem, exhortati sumus in futurum sperantes, et propter haec omnia praesentia tolerantes. Restat enim post Baptismum transitus per eremum, per vitam quae agitur in spe, donec veniamus ad terram promissionis, terram viventium ubi nobis est portio Dominus, in aeternam Jerusalem; quo donec veniamus, tota ista vita eremus nobis est, et tota tentatio. Sed in eo qui vicit saeculum, vincit omnia populus Dei. Nam sicut in Baptismo, tanquam hostes a tergo insequentes, praeterita peccata delentur: sic post Baptismum, in itinere vitae hujus, cum escam spiritualem manducamus, et potum spiritualem bibimus, omnia nobis adversantia superamus. Terruit quippe inimicos viae nostrae nomen Imperatoris nostri. Prius enim surrexit ira gentium ad perdendum nomen christianum; ubi autem ira nihil potuit, conversa est in dolorem, et magis magisque fide crescente atque occupante omnia, dolor conversus est in timorem; ut et superbi hujus saeculi, tanquam volatilia coeli, sub umbra oleris illius, quod ex minutissimo grano sinapis multum crevit, refugium protectionemque conquirant 17Matth. XIII, 31, 32. Sic et in hoc cantico, ubi commemorantur ea, quae tunc in figura contingebant in illis, servatus est ordo irae, doloris, et timoris gentium. Audierunt, inquit, gentes, et iratae sunt; dolores comprehenderunt habitatores Philistiim. Tunc festinaverunt, id est conturbati sunt, duces Edom, et principes Moabitarum: apprehendit eos tremor: tabuerunt omnes inhabitantes Chanaan. Incumbat in eos tremor, et timor magnitudinis brachii tui. Fiant tanquam lapides, donec transeat populus tuus, Domine, donec transeat populus tuus hic, quem acquisisti. Sic factum est, sic fit. Admiratione stupentes tanquam lapides fiunt inimici Ecclesiae, donec transeamus ad patriam. Sed et qui resistere tentaverint, sicut tunc Amalech extentis manibus Moysi 18Exod. XVIII, ita nunc in signo crucis dominicae superantur. Atque ita introducimur, atque plantamur in monte haereditatis Domini, qui ex parvo lapide, quem vidit Daniel, crevit et implevit universam terram 19Dan. II, 34, 35. Haec praeparata est habitatio Domini. Templum enim Dei sanctum est, et sanctificatio domus ejus quae ab ipso est. Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos 20I Cor. III, 17 . Et ne quisquam respiceret ad terrenam Jerusalem, ubi templum istud figuram quamdam temporaliter gessit, sicut oportuit, significavit de regno aeterno se dicere, quod est aeterna haereditas Dei, aeterna Jerusalem. Secutus enim ait: Quae praeparaverunt manus tuae, Domine, qui regnas semper, et in sempiternum, et adhuc. Estne quid ultra quam in sempiternum? Quis hoc dixerit? Cur ergo addidit, et adhuc? Forte quia solet sempiternum et pro longo nimis tempore intelligi, ad hoc additum est, et adhuc, ut verum sempiternum, quod sine fine est, intelligeretur. An quia regnat Deus semper in coelestibus, quae statuit in saeculum saeculi, praeceptum posuit et non praeteribit 21Psal. CXLVIII, 6; et in sempiternum in eis quibus ex transgressione praecepti postea conversis peccata dimisit, et eos acquisivit ex tempore, eisque beatitudinem sine fine donavit; regnat et adhuc in eos, quos sub populi sui pedibus in suppliciis justissimis ordinavit? Neque enim quisquam ejus regno subtrahitur, cujus aeterna lege in distributione dandi atque reddendi et meritis praemiorum atque poenarum, et justissima ordinatione creaturae cunctae coercentur. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 22Jacobi IV, 6. Quia intravit equitatus Pharaonis cum curribus et adscensoribus in mare; et adduxit super eos Dominus aquas maris. Filii autem Israel ambulaverunt per siccum, per medium mare.

Notes

  1. 15. I Cor. I, 25
  2. 16. II Cor. XIII. 4
  3. 17. Matth. XIII, 31, 32
  4. 18. Exod. XVIII
  5. 19. Dan. II, 34, 35
  6. 20. I Cor. III, 17
  7. 21. Psal. CXLVIII, 6
  8. 22. Jacobi IV, 6