TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ad vitae necessaria alii libidine, alii ratione ducuntur. Cum ergo sic subsistat genus humanum, ut necessaria sint duo sustentacula, de quibus satis dictum est; ad utrumque sapiens et prudens et fidelis officio descendit, non libidine cadit. Ad manducandum et bibendum quam multi voraciter irruunt, ibi ponentes totam vitam, quasi ipsam causam vivendi? Nam cum ideo manducent, ut vivant; ideo se putant vivere, ut manducent. Istos omnis sapiens reprehendit, et maxime divina Scriptura, edaces, ebriosos, helluones, quorum Deus venter est 38Philipp. III, 19 . Illos ad mensam non ducit, nisi concupiscentia carnis, non indigentia refectionis. Itaque isti cadunt in escam et potum. Illi autem qui descendunt ex officio vivendi, non ideo vivunt, ut comedant; sed ideo comedunt, ut vivant. Itaque istis prudentibus et temperantibus si offerretur ut sine cibo et potu viverent; quanto gaudio amplecterentur hoc beneficium, ut quo cadere non consueverunt, nec descendere cogerentur; sed semper suspenderentur in Domino, non deponeret eorum intentiones necessitas fulciendarum corporis ruinarum? Quomodo putatis Eliam sanctum accepisse, quando accepit calicem aquae et collyridam panis, ut satis ei esset in alimentum quadraginta dierum 39III Reg. XIX, 6-8? Cum magna utique laetitia: quia propter officium vitae, non propter servitutem concupiscentiae, manducabat et bibebat. Tenta hoc praestare, si possis, homini qui beatitudinem totam et felicitatem in epulis, tanquam pecus in praesepi, constituit. Odit beneficium tuum, repellit a se, poenam putat. Sic et in illo officio conjugali, libidinosi homines uxores non propter aliud quaerunt: et ideo vix tandem ipsis uxoribus contenti sunt. Atque utinam si auferre non possunt aut nolunt libidinem, non ultra eam progredi sinant, quam praescribit debitum uxorium, etiam quod infirmitati conceditur. Sed plane tali homini si diceres, Quare ducis uxorem? responderet tibi fortasse verecundatus, Propter filios. Si quis ei diceret, cui sine ulla dubitatione crederet, Potens est dare tibi, et omnino dabit tibi Deus filios, etiam non operanti opus illud cum uxore: ibi certe concluderetur atque fateretur quod non propter filios quaerebat uxorem. Confiteatur ergo infirmitatem: accipiat quod officio se accipere praetendebat.

Notes

  1. 38. Philipp. III, 19
  2. 39. III Reg. XIX, 6-8