TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In futuram vitam esse debet Christianorum intentio. Hodiernus dies magno sacramento perpetuae felicitatis est nobis. Non enim sicut iste dies transiturus est, sic transitura est et vita quam dies iste significat. Itaque, fratres, exhortamur et obsecramus vos in nomine Domini nostri Jesu Christi, perquem nobis peccata dimissa sunt, qui voluit pretium nostrum esse sanguinem suum, qui nos indignos qui vel servi ejus diceremur, fratres facere dignatus est, ut omnis intentio vestra, quare christiani estis, et nomen ejus in fronte et in corde portatis, non dirigatur nisi ad illam vitam, quae nobis cum Angelis est futura: ubi perpetua quies, sempiterna laetitia, indeficiens beatitudo, nulla perturbatio, nulla tristitia, nulla mors. Quam vitam nosse non possunt, nisi qui experiuntur: experiri autem non poterunt, nisi qui credunt. Si enim exigatis ut quod vobis promittit Deus, demonstremus vobis, non possumus. Sed audistis quomodo conclusit Evangelium Joannis: Beati qui non vident, et credunt 1Joan. XX, 29 . Et videre vultis, et ego. Pariter credamus, et simul videbimus. Non simus duri adversus verbum Dei. Numquid enim, fratres, dignum est ut Christus descendat modo de coelo, et cicatrices suas nobis ostendat? Ideo illi incredulo ostendere dignatus est, ut objurgaret dubios, et instrueret credituros.

Notes

  1. 1. Joan. XX, 29