Apparitio Christi Magdalenae. Quid sibi ergo vult? Solemus vobis inde omni anno loqui. Sed lectio ipsa solemniter legitur, et sermo ipse solemniter reddatur. Quare dixit Dominus Christus mulieri jam agnoscenti. Primo enim dixerat, Quem quaeris? quid ploras? Illa autem putabat eum esse hortulanum. Et revera, si consideres quomodo olera ipsius simus, hortulanus est Christus. Nonne est hortulanus, qui posuit granum sinapis in horto suo? id est, semen minimum et fervidum: et crevit et ascendit, et fecit arborem tantam, ut etiam volucres coeli requiescerent in ramis ejus. Si habueritis, ipse dicit, fidem, sicut granum sinapis 1Matth. XVII, 19 . Modicum videtur granum sinapis, nihil contemptibilius aspectu; nihil fortius gustu. Quod quid est aliud, nisi maximus ardor et intima vis fidei in Ecclesia? Ergo merito putavit eum hortulanum; et ait illi, Domine, honorificentiae causa: quia beneficium petebat, ideo Dominum vocabat. Si tu abstulisti eum, inquit, ostende mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Quasi diceret: Mihi necessarius est, tibi non. O mulier necessarium tibi putas mortuum Christum: vivum agnosce. Tu mortuum quaeris: sed ipse tecum vivus loquitur. Nihil autem nobis mortuus prodesset, nisi a mortuis resurrexisset. Et qui quaerebatur mortuus, vivum se ostendit. Quomodo vivum? Proprio nomine ipsam appellavit: Maria. Et continuo illa nomine suo audito, Rabboni, respondit. Hortulanus enim potuit dicere, Quem quaeris? quid ploras? Maria, non posset dicere nisi Dominus. Nomine ipse appellavit, qui ad regnum coelorum vocavit. Hoc nomen dixit, quod in libro suo ipse scripserat, Maria. Et illa, Rabboni: quod est magister. Ipsum cognoverat, a quo ut cognosceretur illuminabatur: jam qui prius hortulanus putabatur, Christus videbatur. Et Dominus ad illam, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum.