Et fides et oratio ex Dei gratia. Pelagiana objectio. Habete fidem: sed ut habeatis fidem, orate fide. Sed orare fide non possetis, nisi fidem haberetis. Non enim orat, nisi fides. Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Aut quomodo praedicabunt, si non mittantur 13Rom. X, 14, 15 ? Ideo loquimur, quia missi sumus. Audite nos, audite illum per nos. Ergo, ait aliquis, invocamus Deum, ut det nobis perseverare in his bonis quae habemus, et addat bona quae non habemus. Praecessit ergo fides quae rogat. Certe totum dat Deus. Ut enim daret mihi, rogavi: ut rogarem, prius credidi. Ergo mihi dedi quod credidi, et Deus dedit quod credens oravi. Solvatur quaestio: non enim parva est. Hoc te video loqui, quia tu prior dedisti aliquid Deo, ut caetera daret tibi. Dedisti quippe illi fidem tuam et orationem tuam. Et ubi est quod ait Apostolus: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei 14Rom. XI, 34, et 35 ? Ecce qualis vis esse. Ergo prior dedisti Deo, et hoc dedisti quod tibi non dedit Deus? Invenisti unde dares Homo mendice, unde habuisti? Ergo unde dares? aliquid habuisti? Quid enim habes, quod non accepisti? Ergo de Dei das Deo: ex eo quod tibi dedit, a te accipit. Nam mendicitas tua, nisi ipse prior dedisset, inanissima remaneret.