Scripturae quomodo legendae. Itaque undecim septies, sicut dictum est, transgressio justitiae relata ad hominem peccatorem facit numerum septuaginta septem; quo peccata omnia contineri significantur, quae per Baptismum dimittuntur. Unde Lucas per septuaginta septem generationes ascendit ad Deum; ostendens reconciliari hominem Deo per abolitionem omnium peccatorum. Inde ipse Dominus Petro interroganti quoties fratri debeat ignoscere: Dico tibi, inquit, non septies, sed usque septuagies septies 72Matth. XVIII, 22 . Et si quid aliud de his secretis et thesauris mysteriorum Dei, a diligentioribus et dignioribus erui potest. Nos tamen pro nostro captu, quantum adjuvit et quantum dedit Dominus, pro angustia quoque temporis, quae potuimus, diximus. Si quis vestrum amplius capit, ad illum pulset, a quo et nos quod capere, quod dicere possumus, sumimus. Illud ante omnia retinete, ut Scripturis sanctis nondum intellectis non perturbemini; intelligentes autem non inflemini: sed et quod non intelligitis, cum honore differatis; et quod intelligitis, cum charitate teneatis.