Laurentius archidiaconus opes Ecclesiae proferre jussus. Beati Laurentii illustre martyrium est, sed Romae, non hic: tantam enim video vestram paucitatem. Quam non potest abscondi Roma, tam non potest abscondi Laurentii corona. Sed quare adhuc istam civitatem lateret, scire non possum. Ergo pauci audite pauca: quia et nos in hac lassitudine corporis et aestibus non possumus multa. Diaconus erat, secutus Apostolos: tempore post Apostolos fuit. Cum ergo persecutio, quam modo ex Evangelio audistis praedictam fuisse Christianis, Romae, sicut in caeteris locis, vehementer arderet, et tanquam ab archidiacono postulatae essent res Ecclesiae; ille respondisse fertur, Mittantur mecum vehicula, in quibus apportem opes Ecclesiae. Aperuit fauces avaritia: sed sciebat quid faceret sapientia. Continuo jussum est: quot vehicula poposcit, tot ierunt. Poposcit autem multa: et quanto plura erant vehicula, tanto erat major spes praedae corde conceptae. Implevit vehicula pauperibus, et reversus est cum eis: et dictum est ei, Quid est hoc? Respondit, Hae sunt divitiae Ecclesiae. Illusus persecutor flammas poposcit; sed non erat ille frigidus, ut flammas timeret: ardebat pene furore, sed plus anima charitate. Quid pluribus? Craticula admota est, et tostus est. Et cum ex uno latere arsisset, dicitur tanta tranquillitate illa tormenta tolerasse, ut impleretur in eo quod modo in Evangelio audivimus, In patientia vestra possidebitis animas vestras 1Luc. XXI, 19 . Denique flamma ustus, sed patientia tranquillus: Jam, inquit, coctum est; quod superest, versate me, et manducate. Tale duxit martyrium: ista gloria coronatus est. Beneficia ejus Romae tam clara sunt, ut numerari omnino non possint. Iste est de quo dixit Christus: Qui perdiderit animam suam propter me, salvabit eam 2Id. IX, 24 . Salvavit eam per fidem, salvavit per contemptum mundi, salvavit per martyrium. Quanta est gloria ejus apud Deum, dum tanta est laus ejus apud homines?