Incarnationis Christi causa. Quod lectum est modo de sancto Evangelio, hoc et Paulus apostolus dicit, cujus verba ista sunt: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Nulla causa fuit veniendi Christo Domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla causa est medicinae. Si venit de coelo magnus medicus, magnus per totum orbem terrae jacebat aegrotus. Ipse aegrotus genus humanum est. Sed non omnium est fides 1II Thess. III, 2. Novit Dominus qui sunt ejus 2II Tim. II, 19. Superbiebant Judaei, extollebant se, alta sapiebant, justos se putabant, et Dominum colligentem peccatores insuper accusabant. Qui ergo superbiebant et alta sapiebant, relicti sunt in montibus, ad nonaginta novem pertinent 3Matth. XVIII, 12. Quid est, relicti sunt in montibus? Relicti sunt in timore terreno. Quid est, ad nonaginta novem pertinent? In sinistra sunt, non in dextera. Nonaginta enim et novem in sinistra numerantur; unum adde, ad dexteram transitur. Venit ergo, ut ipse alio loco dicit, Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat 4Luc. XIX, 10 . Totum enim perierat: ex quo peccavit unus, ubi erat totum periit totum. Sed venit unus sine peccato, qui salvos faceret a peccato. Isti autem superbiendo, quod est pejus, et aegrotabant, et sanos se esse credebant.