TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Thomas factus dies. Numquid non homo erat Thomas, unus de discipulis, quasi homo de turba? Dicebant ei condiscipuli ejus: Vidimus Dominum. Et dicebat ipse: Nisi tetigero, nisi digitum misero in latus ejus, non credam. Evangelistae tibi annuntiant, et non credis. Ipsis credidit mundus, et non credit discipulus. De ipsis dictum est: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 7Psal. XVIII, 5 . Exeunt, verba eorum, perveniunt usque in fines terrae; credit totus mundus: annuntiant omnes uni, et non credit. Nondum erat dies quem fecerat Dominus. Adhuc tenebrae erant in abysso, in profunditate cordis humani: tenebrae ibi erant. Veniat ille, caput diei hujus veniat, et dicat patiens, mitis, non iratus, quia medicus: Veni, inquit; veni tange hoc, et crede. Dixisti, Nisi tetigero, nisi digitum misero, non credam. Veni, tange; mitte digitum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Veni, mitte digitum. Sciebam vulnera tua, servavi tibi cicatricem meam. Sed plane mittens manum suam complevit fidem. Quae est enim fidei plenitudo? Ut non credatur Christus tantum homo, nec credatur Christus tantummodo Deus, sed homo et Deus. Ipsa est fidei plenitudo: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 8Joan. I, 14 . Ergo iste discipulus oblatis sibi tangendis cicatricibus et membris Salvatoris sui, ubi tetigit, exclamavit: Dominus meus et Deus meus 9Id. XX, 25-28 ! Hominem tetigit, Deum cognovit: et tetigit carnem, respexit ad Verbum; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Verbum hoc passum est carnem suam suspendi in ligno: Verbum hoc passum est in carne sua clavos figi: Verbum hoc passum est carnem suam lancea transforari: Verbum hoc passum est carnem suam in sepulcro poni: Verbum hoc resuscitavit carnem suam, obtulit aspectibus discipulorum videndam, praebuit manibus contrectandam. Tangunt, exclamant, Dominus meus et Deus meus! Iste est dies quem fecit Dominus.

Notes

  1. 7. Psal. XVIII, 5
  2. 8. Joan. I, 14
  3. 9. Id. XX, 25-28