Oculus mentis, quo Deus videatur, mundatur per fidem. Item quales oculos quaerebat, cum loqueretur utique videntibus, sed videntibus per oculos carnis? Nam cum ei diceret Philippus, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: bene quidem hoc intelligebat, ut demonstratus Pater posset sufficere; sed cui non sufficiebat aequalis Patri, quomodo sufficeret Pater? Quare autem non sufficiebat? Quia non videbatur. Quare non videbatur? Quia nondum erat sanus oculus, unde posset videri. Hoc enim quod in carne Domini videbatur his oculis, non soli discipuli viderunt qui honoraverunt, sed et Judaei qui crucifixerunt. Qui ergo aliter se videri volebat, alios oculos requirebat. Et ideo sic respondit dicenti, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me cognovistis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Et ut interim fidei oculos sanaret, prius admonetur secundum fidem, ut possit ad speciem pervenire. Et ne sic putaret Philippus cogitandum Deum, quomodo videbat in corpore Dominum Jesum Christum, statim subjecit: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est 7Joan. XIV, 8-10 ? Jamdudum dixerat, Qui me vidit, vidit et Patrem. Sed nondum habebat Philippus sanum oculum, unde videret Patrem: atque ideo nec unde videret ipsum Filium Patri coaequalem. Itaque aciem mentis adhuc sauciam, et tantam lucem aspicere non valentem, sanandam atque firmandam fidei medicamentis fomentisque suscepit, et ait, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Qui ergo nondum potest videre quod demonstraturus est Dominus, non quaerat prius videre quod credat: sed prius credat, ut possit oculus sanari quo videat. Sola enim forma servi exhibebatur servilibus oculis: quia ille qui non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, si ab eis quos sanari voluit jam videri posset aequalis Deo, non opus haberet semetipsum exinanire, et formam servi accipere 8Philipp. II, 6, 7. Sed quia non erat unde videretur Deus, et erat unde videretur homo; qui Deus erat, factus est homo, ut id quod videbatur, sanaret illud unde non videbatur. Ipse enim alio loco ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 9Matth. V, 8 . Poterat utique Philippus respondere, et dicere, Domine, ecce te video: talisne est Pater, quale est hoc quod video; quoniam dixisti, Qui me vidit, vidit et Patrem? Antequam hoc responderet Philippus, vel fortasse antequam cogitaret, cum dixisset Dominus, Qui me vidit, vidit et Patrem; continuo subjunxit, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Illo enim oculo nondum videre poterat, nec Patrem, nec aequalem Patri Filium: sed ut sanaretur oculus ad videndum, inungendus erat ad credendum. Ideo antequam videas quod videre non potes, crede quod nondum vides. Ambula per fidem, ut pervenias ad speciem. Species non laetificabit in patria, quem fides non consolatur in via. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Statimque subnectit quare adhuc peregrinamur, quamvis jam crediderimus: Per fidem, inquit, ambulamus, non per speciem 10II Cor. V, 6, 7 .