Caeteris Ecclesiae pastoribus id mandatum, quod Petro. Animus martyrii martyrem facit. Eia, fratres, aliquid pro tempore volo dicere. Quod Petro commendatum est, quod Petro mandatum est, non Petrus solus, sed etiam alii Apostoli audierunt, tenuerunt, servaverunt, maximeque ipse consors sanguinis et diei apostolus Paulus. Audierunt ista, et ad nos audienda transmiserunt. Pascimus vos, pascimur vobiscum. Det nobis Deus vires sic amandi vos, ut possimus etiam mori pro vobis, aut effectu, aut affectu. Non enim quia Joanni apostolo passio defuit, ideo passioni animus praeparatus deesse potuit. Non est passus, sed potuit pati. Praeparationem ejus Deus noverat. Quemadmodum tres pueri arsuri missi sunt in caminum, non victuri. Negabimus eos martyres, quia flamma eos urere non potuit? Interroga ignes, passi non sunt: interroga voluntatem, coronati sunt. Potens est enim Dominus, dixerunt, eruere nos de manibus tuis: sed et si non: ibi sunt certa pectora et stabilis fides, ibi virtus inconcussa, ibi certa victoria: sed et si non, notum tibi sit, rex, quoniam statuam quam statuisti, non adoramus. Aliud Deo placuit: non arserunt, sed ignem idololatriae in animo regis exstinxerunt 5Dan. III.