Judicii futuri fides tot aliis praedictionibus impletis firmatur. Martyrum sanguis, semen. Nam illud, fratres mei, venturum est aliquando, quod modo rident impii, quod modo contemnunt derisores, quod putant falso cantari; aliquando venturum est. Si non venerunt tanta, quanta praedicta sunt; desperemus et illud aliquando venturum: si autem omnia quae de Ecclesia futura praenuntiata sunt, jam videmus exhibita, et caecorum etiam oculos feriunt; quid dubitamus etiam illa ventura? Quando dicebatur Ecclesia Christi futura per totum orbem terrarum, dicebatur a paucis, et ridebatur a multis. Modo jam impletum est, quod tanto ante praedictum est: diffusa est Ecclesia per totum orbem terrarum. Ante millia annorum promissum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes 11Gen. XXII, 18 . Venit Christus ex semine Abrahae, benedictae sunt in Christo jam omnes gentes. Praedicta sunt schismata, et haereses futurae: videmus illa. Praedictae sunt persecutiones: factae sunt a regibus colentibus idola. Pro ipsis idolis adversus nomen Christi repleta est terra martyribus. Sparsum est semen sanguinis, surrexit seges Ecclesiae. Nec frustra oravit Ecclesia pro inimicis suis: crediderunt et qui persequebantur. Praedictum est etiam quia ipsa idola evertenda essent per nomen Christi: nam et hoc invenimus in Scripturis. Ante paucos annos Christiani illa legebant, et non videbant; adhuc futura illa exspectabant, et sic abierunt: non illa viderunt, sed tamen credentes quod futura essent, cum fide abierunt ad Dominum: nostris temporibus etiam ipsa cernuntur. Omnia quae ante praedicta sunt de Ecclesia, videmus impleta: solus dies judicii non est venturus? Ipse solus praenuntiatur, et non veniet? Usque adeo sumus duri et lapidei cordis, ut legamus Scripturas, et videamus omnia prorsus ad litteram evenisse quae scripta sunt, et de his quae remanent desperemus? Quantum est enim quod remanet, ad ea quae jam nobis exhibita videmus? Tam plura Deus ostendit, et de residuo nos fraudaturus est?