TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Manichaeorum error cavendus. Dixi autem vobis, et maxime meminisse debetis, ne forte propter istam pugnam, sine qua homo esse non potest, etiam qui juste vivit; imo ille in ea est, qui juste vivit; nam nec pugnat, sed trahitur, qui juste non vivit: ergo ne putetis propter hoc quasi duas ex diversis principiis esse naturas, sicut insaniunt Manichaei, quod quasi non sit caro ex Deo. Falsum est, utrumque ex Deo est. Sed natura humana istam in semetipsa meruit ex peccato. Ergo languor est: sanatur, et non est. Discordia modo quae est in spiritu et carne, pro concordia laborat; spiritus ideo laborat, ut caro cum illo concordet. Quemadmodum si in una domo litem inter se habeant vir et uxor; ad hoc debet laborare vir, ut domet uxorem. Domata uxor subjugetur viro; subjugata uxore viro, fiat pax in domo.