TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justitiae delectatio anteponenda caeteris delectationibus. Exemplum ergo, ut dicere coeperam, hujus certaminis proponamus. Videamus, fratres mei, quisnam sit; interrogo, et respondeat, quod dicturus sum, utrum sic delectetur justitia, ut eam caeteris ad hos sensus corporis pertinentibus delectationibus anteponat. Ecce delectat te aurum tuum, oculos tuos delectat: metallum est pulchrum, fulgentissimum, delectat. Pulchrum est, non nego: nam si pulchrum negavero, Creatori injuriam facio. Venit ergo tentator, et dicit tibi: Tollo tibi aurum, nisi dixeris pro me falsum testimonium: si autem dixeris, addo tibi. Decertant in te duae delectationes: modo interrogo te quid praeponas, quid te plus delectet, aurum, an veritas; aurum, an verum testimonium. An hoc lucet, et illud non lucet? Fides quaeritur in vero testimonio. Aurum lucet, fides non lucet? Erubesce, habeto oculos: quod amabas in servo tuo, redde Domino tuo. Jamdudum enim cum interrogarem de duobus servis tuis, uno deformi fideli, alio pulchro infideli, quem magis diligeres; respondebas mihi juste, et praeponebas quod praeponendum fuit. Redi in te, quia modo agitur de te ipso. Certe amasti servum fidelem: Dominus tuus indignus est, si te habeat servum fidelem? Et tu servo tuo fideli pro magno quid promittebas? Ut multum diligeres, summum praemium libertatis. Quid magnum promittebas fideli servo tuo? Libertatem temporalem. Nonne videmus multos servientes non egentes, et liberos mendicantes? Et exigebas ab eo fidem, cui promittebas libertatem: nec ei servas fidem, qui tibi promittit aeternitatem!