Paganorum scandalum ex pressuris mundi. Jam ergo correcti, et si aliquid egimus, mites, teneamus indeclinabilem confessionem. Diligamus legem Dei, ut evadamus quod dictum est. Vae mundo ab scandalis. Loquamur aliquid de scandalis, quibus mundus plenus est, et quomodo crebrescant scandala, abundent pressurae. Vastatur mundus, calcatur torcular. Eia, christiane, coeleste germen, peregrinis in terra, qui civitatem in coelo quaeritis, qui Angelis sanctis sociari desideratis, intelligite vos sic venisse ut discedatis. Transitis per mundum, conantes ad eum qui creavit mundum. Non vos perturbent amatores mundi, qui volunt in mundo remanere, et velint nolint, coguntur migrare: non vos decipiant, non seducant. Pressurae istae non sunt scandala. Justi estote, et exercitationes erunt. Tribulatio venit: quod volueris erit, aut exercitatio, aut damnatio. Qualem te invenerit, talis erit. Tribulatio ignis est: aurum te invenit? sordes tollit: paleam te invenit? in cinerem vertit. Ergo pressurae quae abundant, non sunt scandala. Sed quae sunt scandala? Locutiones illae, verba illa, quibus nobis dicitur: Ecce quid faciunt tempora christiana, ecce quae sunt scandala. Ad hoc enim tibi dicitur, ut tu, si amas mundum, blasphemes Christum. Et dicit tibi hoc amicus tuus, consiliarius tuus: ergo oculus tuus. Dicit tibi hoc minister tuus, cooperarius tuus: ergo manus tua. Dicit tibi hoc forte qui te sustentat, qui te ab humilitate terrena sublevat: ergo pes tuus. Abjice, amputa, projice abs te, noli consentire. Responde talibus, quomodo respondebat ille, cui suadebatur falsum testimonium. Responde, et tu: dic homini dicenti tibi, Ecce temporibus christianis tantae pressurae sunt, vastatur mundus: responde tu, Hoc mihi antequam eveniret, praedixit Christus.