TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Humilitas a Verbo incarnato discenda. Ipse enim infirmis quid dicit, ut possint recuperato illo visu Verbum ex aliqua parte attingere, per quod facta sunt omnia? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde 8Matth. XI, 28 et 29 . Quid magister Filius Dei, Sapientia Dei, per quem facta sunt omnia, concionalur? Vocat humanum genus, et dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, et discite a me. Putabas forte dicturam Sapientiam Dei, Discite quomodo coelos feci et astra: omnia etiam in me, antequam fierent, numerata erant; quomodo in virtute rationum incommutabilium etiam capilli vestri numerati sunt 9Id. X, 30. Haec putabas et talia esse dicturam? Non. Sed prius illud, Quoniam mitis sum et humilis corde. Ecce quod capiatis, videte, fratres, certe parvum est. Ad magna nos tendimus, parva capiamus, et magni erimus. Vis capere celsitudinem Dei? Cape prius humilitatem Dei. Dignare esse humilis propter te, quia Deus dignatus est humilis esse propter eumdem te: non enim propter se. Cape ergo humilitatem Christi, disce humilis esse, noli superbire. Confitere infirmitatem tuam, jace patienter ante medicum. Cum ceperis humilitatem ejus, surgis cum illo: non quasi et ipse surgat secundum quod Verbum est; sed tu potius, ut magis magisque a te capiatur. Intelligebas primo titubanter atque haesitanter; intelligis postea certius et clarius. Non ille crescit, sed tu proficis, et quasi tecum videtur surgere. Sic est, fratres. Credite praeceptis Dei, et facite illa, et donabit vobis robur intelligentiae. Non praesumatis, et quasi anteponatis scientiam praecepto Dei; ne inferiores, non solidiores remaneatis. Arborem attendite: ima petit prius, ut sursum excrescat; figit radicem in humili, ut verticem tendat ad coelum. Numquid nititur nisi ab humilitate? Tu autem sine charitate vis excelsa comprehendere; sine radice auras petis? Ruina est ista, non incrementum. Habitante Christo per fidem in cordibus vestris, in charitate radicamini atque fundamini, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 10Ephes. III, 17, 19.

Notes

  1. 8. Matth. XI, 28 et 29
  2. 9. Id. X, 30
  3. 10. Ephes. III, 17, 19