TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tinea malae cogitationis revocans a faciendis eleemosynis. Non intret arcam cordis tinea malae cogitationis: non dicatur, Non dabo, ne cras non habeam. Noli multum cogitare de futuris: imo multum cogita de futuris; sed de longe futuris: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Haec ita, quemadmodum dixit Apostolus, Non ut aliis refectio, vobis autem angustia, sed ex aequalitate 12II Cor. VIII, 13 . Habe: tantum noli amare, servare, thesaurizare, incubare reconditis; hoc est de incertis sperare. Quam multi divites dormierunt, pauperes surrexerunt! Propter istam enim cogitationem, cum dixisset, Sine amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus. Propter malas cogitationes, quae dicunt, Si thesaurum non habuero, quis mihi dabit, cum egere coepero? Deinde, Abundat unde vivam, sufficit mihi unde vivam: sed quid, si impingat mihi calumnia? unde me redimam? Quid, si mihi necesse sit litigare? unde sumptus impendam? Quamdiu omnia mala quae possunt evenire generi humano narrare et computare non poteris, plerumque una calamitas turbat computum numerantis, et totum quod numerabatur, non solum perit, sed nec in digitis remanebit? Ideo contra istum cogitationis vermiculum, contra malignam tineam apposuit Deus in Scriptura sua, quomodo solent apponi vestibus odoramenta quaedam, ne tineent. Quid? cogitabasne tibi calamitates? non timebas unam grandem? Attende quod sequitur, Sine amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus. Ipse enim dixit: Non te derelinquam, non te deseram 13Hebr. XIII, 5 . Timebas mala nescio quae, propterea pecuniam servabas: tene fidejussorem; hoc Deus tibi dicit, Non te derelinquam, non te deseram. Homo si promitteret, crederes; Deus promittit, et dubitas? Promisit, scripsit, cautionem fecit: esto securus. Lege quod tenes, cautionem tenes, ipsum debitorem tenuisti, a quo tua debita relaxari petisti.

Notes

  1. 12. II Cor. VIII, 13
  2. 13. Hebr. XIII, 5