Conclusio. Haec ergo diligentius attendentes, cogitemus illud quod de luxuria ac voluptate scriptum est: Ad tempus, inquit, indulcat fauces, postea felle amarior invenitur 5Prov. V, 3 et 4 . Et quia vita nostra in hoc saeculo quasi via esse cognoscitur, oportet nobis de labore ad requiem pervenire, quam de requie ad laborem: et melius est nobis in via brevi tempore laborare, ut postea in patria possimus ad aeternum gaudium feliciter pervenire; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, etc.