TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tertia petitio. Hujus petitionis interpretatio multiplex.--Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Tertio petimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Et hoc nobis bene optamus. Nam voluntas Dei necesse est ut fiat. Voluntas Dei est ut regnent boni, damnentur mali. Numquid potest ista voluntas non fieri? Sed quid nobis bene optamus, quando dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra? Audite. Multis enim modis haec petitio intelligi potest, et multa sunt cogitanda in ista petitione; quando rogamus Deum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Quomodo te non offendunt Angeli tui, sic te non offendamus et nos. Iterum quomodo intelligitur, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra? Sancti omnes Patriarchae, omnes Prophetae, omnes Apostoli, spirituales omnes tanquam coelum sunt Deo: nos autem in comparatione ipsorum terra sumus. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra: sicut in illis, ita et in nobis. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Ecclesia Dei coelum est, inimici ejus terra sunt. Bene optamus inimicis nostris, ut credant et ipsi, et fiant christiani: et fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Spiritus noster coelum est, caro terra, quomodo innovatur spiritus noster credendo, sic caro innovetur resurgendo: et fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Item, mens nostra qua videmus veritatem, et condelectamur ipsi veritati, coelum est. Ecce coelum: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Quid est terra? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 2Rom. VII, 22, 23 . Quando ista pugna transierit, et concordia plena carnis et spiritus facta fuerit, fiet voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Quando petitionem istam dicimus, omnia ista cogitemus, et omnia ista a Patre petamus. Omnia autem ista, charissimi, tria quae diximus, tres petitiones istae ad vitam aeternam pertinent. Quod enim sanctificatur in nobis nomen Dei nostri, aeternum erit. Quod regnum ipsius veniet, ubi semper vivemus, aeternum erit. Quod voluntas ejus fit, sicut in coelo, ita et in terra, omnibus modis, quos exposui, aeternum erit.

Notes

  1. 2. Rom. VII, 22, 23