TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaeorum periculosior aegritudo. Judaei in medicum insanientes. Periculosius aegrotant, qui mentem febribus perdiderunt. Illi rident, et sani plorant. Ridet enim phreneticus; sed non est sanus. Porro autem qui mentis est sanae, plorat phreneticum ridentem. Primum, si duo ista proponas, Quid est melius, ridere, an plorare? quis non sibi eligat ridere? Denique propter dolorem salubrem poenitentiae, in fletu Dominus posuit officium, in risu beneficium. Quomodo? Quando ait in Evangelio, Beati qui plorant, quoniam ridebunt 5Luc. VI, 21 . Ergo in ploratu officium est, in risu est praemium sapientiae. Risum enim pro gaudio posuit, non cachinnationem, sed exsultationem. Ergo si duo ista proponas, et quaeras quid horum sit melius, ridere, an plorare; omnis homo plorare non vult, et ridere vult. Porro si addas personas ad istos affectus, et ita proponas cum personis, Quid est melius, ridere phreneticum, an plorare sanum? eligit sibi homo fletum cum sanitate, quam risum cum amentia. Tantum valet mentis sanitas, ut etiam cum planctu eligatur. Isti ergo qui sanos se putabant, multo periculosius et desperatius aegrotabant; et ipsa aegritudine qua mentes perdiderant, etiam medicum caedebant. Parum est, caedebant: dicam totum; non solum caedebant, sed etiam occidebant. Ille autem etiam cum occideretur, medicus erat, vapulabat, et curabat; patiebatur phreneticum, nec deserebat aegrotum: tenebatur, alligabatur, colaphis percutiebatur, arundine plagas accipiebat, irridebatur, insultabatur ei, postremo audiebatur, damnabatur, ligno suspendebatur, undique circumfremebatur; et medicus erat.

Notes

  1. 5. Luc. VI, 21