TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccator non potest resurgere per se a peccato absque gratia. Voce consona, corde concordi, pro ipso corde nostro Dominum deprecantes diximus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Hinc pauca quae Dominus dederit, in ejus gratiam manifestabimus vobis. Psalmus est poenitentis, amissam spem recuperare cupientis, lapsu suo jacentis, et Deum magnis deprecationibus urgentis, tanquam qui fuerit idoneus ad se vulnerandum, et non sit ad sanandum. Sicut enim ipsam carnem nostram percutere et vulnerare cum volumus, possumus; ut autem sanetur, medicum quaerimus; nec ita nostra potestate salvamur, ut nostra potestate sauciamur: ita ad peccandum anima sibi ipsa sufficit; ad sanandum quod peccatum laeserit, Dei medicinalem dexteram implorat. Unde dicit in alio psalmo: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. Ad hoc ait, Ego dixi, ut constitueret ante oculos voluntatem arbitriumque peccandi ex anima oriri, sibique sufficere ut perdat se; Dei autem esse quaerere, et salvum facere quod se vulneraverat. Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat 1Luc. XIX, 10. Hinc precem fundentes dicimus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Dicat anima quae peccavit, ne plus pereat desperando, quam se perdidit delinquendo.

Notes

  1. 1. Luc. XIX, 10