Jurandi consuetudini aliquando obnoxius Augustinus. Juratio qua conditione adhibenda. Juravimus et nos passim, habuimus istam teterrimam consuetudinem et mortiferam. Dico Charitati vestrae: ex quo Deo servire coepimus, et quantum malum sit in perjurio vidimus, timuimus vehementer, et veternosissimam consuetudinem timore frenavimus. Frenata restringitur, restricta languescit, languescens emoritur, et malae consuetudini bona succedit. Denique non vobis dicimus, non nos jurare. Si enim hoc dicimus, mentimur. Quantum ad me pertinet, juro; sed quantum mihi videtur, magna necessitate compulsus. Cum videro non mihi credi nisi faciam, et ei qui mihi non credit non expedire quod non credit, hac perpensa ratione et consideratione librata, cum magno timore dico, Coram Deo; aut, Testis est Deus; aut, Scit Christus sic esse in animo meo: et video quia plus est, id est, quia amplius est quam Est, est; Non, non: sed quod amplius est, a malo est; et si non a malo jurantis, a malo est non credentis. Denique non ait, Si amplius facit, malus est: et, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non; si quis amplius facit, malus est: sed, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non: quod autem amplius est, a malo est 13Matth. V, 37 . Sed quaere cujus. Sed tamen aliud habet humana pessima consuetudo. Et cum tibi creditur, juras; et cum nemo exigit, juras; et horrentibus hominibus juras; non taces jurando, vix es sanus non perjurando. Nisi forte putatis, fratres, quia si sciret apostolus Paulus credere sibi Galatas, adderet jurationem et diceret, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior 14Galat. I, 20 . Videbat ibi eos qui credebant; videbat et alios qui non credebant. Ergo noli dicere, Non juro, si forte exigitur. A malo est enim quod facis; sed illius qui exigit. Nam tu quomodo te purges non habes, quomodo satisfacias negotio quod instat, non invenis. Sed aliud est, cum exigitur juratio; aliud, cum offertur: et hoc ipsum quod offertur, aliud cum offertur non credenti; aliud cum ventilatur et credenti.