TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Joannes quidam limes veteris et novi Testamenti. Ideo et de senibus nascitur, et in utero exsultat. Zachariae os prius clausum, et post apertum. Videtur ergo Joannes interjectus quidam limes Testamentorum duorum, veteris et novi. Nam eum esse, ut dixi, quodam modo limitem Dominus ipse testatur dicens: Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam 2Luc. XVI, 16 . Sustinet ergo personam vetustatis, et praeconium novitatis. Propter personam vetustatis, de senibus nascitur: propter personam novitatis, in visceribus matris propheta declaratur. Nondum enim natus ad sanctae Mariae adventum, exsultavit in utero matris. Jam ibi designatus erat, designatus antequam natus: cujus praecursor esset ostenditur, antequam ab eo videretur. Divina sunt haec, et mensuram humanae fragilitatis excedunt. Postremo nascitur, accipit nomen, lingua solvitur patris 3Luc. I. Refer quod factum est ad significantem imaginem rerum: tantum quod factum est ne non factum putes, quoniam quid significaret forsitan dices. Hoc quod factum est, refer ad significationem rerum, et vide magnum mysterium. Zacharias tacet, et amittit vocem, donec Joannes nasceretur praecursor Domini, et aperiret vocem. Quid est silentium Zachariae, nisi prophetia latens, et ante praedicationem Christi quodam modo occulta et clausa? Aperitur illius adventu, clara fit venturo eo qui prophetabatur. Hoc est apertio vocis Zachariae in nativitate Joannis, quod est discissio veli in cruce Christi. Joannes si se ipsum nuntiaret, Zachariae os non aperiret. Solvitur lingua, quia nascitur vox: nam Joanni jam praenuntianti Dominum dictum est, Tu quis es? Et respondit, Ego sum vox clamantis in eremo 4Joan. I, 22, 23 .

Notes

  1. 2. Luc. XVI, 16
  2. 3. Luc. I
  3. 4. Joan. I, 22, 23