Philosophorum de animae conditione post mortem opiniones. Philosophi saeculi hujus, qui magni fuerunt et docti, et caeteris meliores, animam humanam immortalem esse senserunt: nec solum senserunt, sed quantis potuerunt argumentationibus defenderunt, et ipsas defensiones suas conscriptas posteris reliquerunt. Sunt libri, leguntur. Ideo istos philosophos dixi aliis fuisse meliores in comparatione pejorum; quia fuerunt philosophi qui dicerent homini, cum mortuus fuerit, nullam vitam postea remanere. Talibus illi utique praeponendi sunt. Et in quo erant illi meliores, quamvis in multis a veritate deviantes, tamen in quo erant isti superiores, veritati fuerant propinquantes. Hi ergo qui senserunt atque dixerunt animas humanas immortales, de malis hominum, de aerumnis erroribusque mortalium quaesierunt causas, quantum homines potuerunt; et dixerunt, sicut potuerunt, praecessisse nescio quae in alia vita peccata, quorum peccatorum merito ista corpora velut carcerem animae mererentur. Deinde quaesitum est ab eis, quid postea cum fuerit homo mortuus, quid erit. Et hic contriverunt ingenia sua; et laboraverunt, quantum potuerunt, reddere hominibus rationem, vel sibi, vel aliis: et dixerunt, animas hominum male viventium immundas pessimis moribus, cum exierint de corporibus, rursus continuo revolvi ad alia corpora, et poenas hic luere quas videmus; eas vero animas quae bene vixerunt, cum exierint de corporibus, ire ad superna coelorum, requiescere ibi in stellis et luminibus istis conspicuis, vel quibuscumque coelestibus abditisque secretis, oblivisci omnium praeteritorum malorum, et rursus delectari redire ad corpora, et venire iterum ad ista patienda. Hoc ergo interesse voluerunt inter animas peccatorum et animas justorum, quia peccatorum animas de proximo statim cum exierint de corporibus, dicunt revolvi ad altera corpora; justorum autem animas diu esse in requie; non tamen semper, sed rursus delectari corporibus, et de summis coelis post tantam justitiam ad ista mala facere ruinam.