Varii gradus sequentium Christum, quidve in illis sit retro respicere. Non dicat virgo: Sola ibi ero. Non enim sola ibi erit Maria, sed erit ibi et Anna vidua. Non dicat nupta: Vidua ibi erit, non ego. Non enim erit ibi Anna, et non ibi erit Susanna. Sed plane inde se probent qui ibi futuri sunt, ut qui habent hic inferiorem locum, non invideant, sed diligant in aliis meliorem locum. Etenim, verbi gratia, fratres mei, ut advertatis: conjugalem vitam quisque elegit, continentem vitam quisque elegit; si ille qui elegit vitam conjugalem, concupiverit adulteria, retro respexit; illud concupivit quod illicitum est. Qui vero a continentia ad nuptias postea redire voluerit, retro respexit: licitum elegit, et retro respexit. Ergo damnandae sunt nuptiae? Non. Non sunt damnandae nuptiae: sed ille qui eas elegit, quo accesserat vide. Jam ante ierat. Quando vivebat lascive adolescens, nuptiae ante illum erant; ad eas se tendebat: cum vero elegit continentiam, nuptiae post illum sunt. Memores estote, ait Dominus, uxoris Lot 15Luc. XVII, 32 . Uxor Lot retro respiciendo remansit 16Gen. XIX, 26. Quisque ergo quo potuit pervenire, inde timeat retro respicere: et ambulet in via, sequatur Christum: quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem intus sequatur ad palmam vocationis Dei in Christo Jesu 17Philipp. III, 13, 14. Conjugati praeponant sibi innuptos; fateantur eos esse meliores: in eis diligant quod ipsi non habent; et in illis Christum ament.