TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Debitor Deus quia promisit, non quia accepit. Deo retribuere aliquid non valemus. Laudemus ergo, fratres, Dominum; quia ejus fidelia promissa retinemus, nondum accepimus. Parum putatis, quia promissorem tenemus, ut jam debitorem exigamus? Promissor Deus debitor factus est bonitate sua, non praerogantia nostra. Quid ei dedimus, ut eum debitorem teneamus? An forte quod audistis in Psalmo: Quid retribuam Domino? Primo quando dicit, Quid retribuam Domino? verba sunt debitoris, non debitum exigentis. Praerogatum est illi: Quid retribuam Domino? Quid est, Quid retribuam? Rependam. Pro qua re? Pro omnibus quae retribuit mihi. Quid retribuit mihi? Primo nihil eram, et fecit me; perieram, quaesivit me; quaerens invenit me, captivum redemit me, emptum liberavit me, de servo fratrem fecit me. Quid retribuam Domino? Non habes quod retribuas. Quando ab illo totum exspectas, quid habes retribuere? Sed exspecta: nescio quid vult dicere. Cur quaerit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Circumspiciens undique quid retribuat, quasi invenit. Quid invenit? Calicem salutaris accipiam. Retribuere cogitabas, adhuc accipere quaeris. Vide, rogo. Si adhuc accipere quaeris, adhuc debitor eris; quando retributor? Si ergo semper debitor eris, quando retribues? Non invenis quod retribuas: nisi quod dederit, non habebis.