TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ex ipsa Evangelii veritate Christus a mendacio vindicatus. Vide aliud. Quid dicit? Mentitus est Christus. Ubi, rogo te? Ubi dixit, Non ascendo ad diem festum, et ascendit. Ego quidem perscrutari velim istum locum, ne forte non sit Christus mentitus. Imo quia non dubito Christum non esse mentitum, locum istum aut perscrutabor et intelligam, aut non intelligens differam. Christum tamen mentitum esse non dicam. Fac me non intellexisse: discedam nesciens. Melius est enim cum pietate nescire, quam cum insania judicare. Tamen tentamus discutere, ne forte illo adjuvante qui Veritas est, aliquid inveniamus, aliquid et inveniamur, et ipsum aliquid non erit in veritate mendacium. Nam si quaerendo, mendacium invenio; non aliquid, sed nihil invenio. Ergo quaeramus ubi dicis Christum esse mentitum. Quia dixit, inquit, Non ascendo ad diem festum, et ascendit. Unde scis eum dixisse? Quid, si ego dicam, imo non ego, sed aliquis; absit enim ut hoc ego dicam: quid, si dicat alius, Hoc Christus non dixit? unde convincis, unde probaturus es? Codicem aperturus, lectionem inventurus, homini demonstraturus, imo cum magna fiducia pectoris resistenti codicem impacturus: Tene, attende, lege, Evangelium portas. Quid ergo, rogo te, quid conturbas paululum? Noli urgere, dic planius, tranquillius. Ecce Evangelium porto, et quid hinc? Ille: Evangelium loquitur Christum dixisse quod negas. Et ideo credes hoc dixisse Christum, quia loquitur Evangelium? Ideo plane, inquit. Ego multum miror, quomodo dicas mentiri Christum et non mentiri Evangelium. Sed ne forte, cum dico Evangelium, codicem attendas, membranam et atramentum cogitas Evangelium, quid dicat vide graecum nomen: Evangelium est bonus nuntius, vel bona annuntiatio. Nuntius ergo non mentitur, et qui eum misit, mentitur? Iste nuntius, Evangelista scilicet, ut nomen etiam dicamus, iste Joannes qui hoc scripsit, de Christo mentitus est, an verum dixit? Elige quod vis, ego ad utrumque te audire paratus sum. Si mentitus est, non est unde probes Christum illa dixisse. Si verum dixit, de fonte falsitatis veritas non fluit. Quis est fons? Christus: rivulus sit Joannes. Venit ad me rivulus, et dicis mihi, Bibe securus: et cum de ipso fonte me terreas, cum in fonte esse falsitatem dicas, dicis mihi, Bibe securus. Quid bibo? Quid dixit Joannes? Christum esse mentitum? Unde venit Joannes? A Christo. Vera mihi dicturus est qui ab illo venit, cum mentiebatur ille a quo venit? Legi plane in Evangelio, Joannes super pectus Domini discumbebat 3Joan. XIII, 23 : sed puto quia veritatem bibebat. Quid vidit super pectus Domini discumbens? Quid bibit? quid, nisi quod ructuavit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in eo vita est, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt: tamen lucet, et si ego forte obscuritatis aliquid habeo, nec comprehendere ad perfectum valeam, illa lucet. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per ipsum. Non erat ille lumen: quis? Joannes; quis? Joannes Baptista. De ipso enim dicit Joannes evangelista, Non erat ille lumen: de quo dicit Dominus, Erat lucerna ardens et lucens 4Joan. V, 35 . Sed lucerna et accendi et exstingui potest. Quid ergo? unde distinguis? De quo loco quaeris? Cui lucerna testimonium perhibebat, erat lumen verum. Ubi addidit Joannes verum, ibi tu quaeris mendacium. Adhuc audi ipsum Joannem evangelistam ructuantem quod biberat: Et vidimus, inquit, gloriam ejus. Quid vidit? quam gloriam vidit? Gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate 5Id. I, 1-14 . Vide igitur, vide ne forte debeamus disputationes infirmas vel temerarias cohibere, et de veritate nihil falsi praesumere, dare Domino quod debetur: fonti gloriam demus, ut securi impleamur. Deus autem verax: omnis autem homo mendax 6Rom. III, 4 . Quid est hoc? Deus plenus est: omnis homo inanis est: si vult impleri, accedat ad plenum. Accedite ad eum, et illuminamini 7Psal. XXXIII, 6 . Porro si homo inanis est, quia mendax est, et quaerit impleri, et cum festinatione atque aviditate currit ad fontem, impleri vult, inanis est. Sed tu dicis, Cave fontem, est ibi mendacium. Quid aliud dicis quam, Est ibi venenum?

Notes

  1. 3. Joan. XIII, 23
  2. 4. Joan. V, 35
  3. 5. Id. I, 1-14
  4. 6. Rom. III, 4
  5. 7. Psal. XXXIII, 6